monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, 14, 6
Unde et Aristippus a maledicente se discedens, dixisse legitur: 'Ut tu linguae tuae, sic et ego mearum aurium dominus sum.' Antitanes quoque cuidam dicenti: 'Maledixit tibi ille,' 'Non mihi, inquit, sed illi qui in se, quod ille culpat, agnoscit. Sed et si mihi maledicere curet, non curo, quia auditus lingua debet esse robustior, cum singulis hominibus linguae sint singulae, sed aures binae.